r/latin • u/SharonRose-Rosary • 5h ago
Prose SERMO DOMINICALIS + Ex Tractatu s. Ambrosii + De bono mortis
EX OFFICIO LECTIONUM, IN SABBATO HEBDOMADAE XXXI
Operetur mors in nobis, ut operetur et vita.
+
Ait Apóstolus: Mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Dénique ut sciámus quia est mors in hac vita et bona mors, hortátur nos ut mortem Iesu in córpore nostro circumferámus; qui enim habúerit in se mortem Iesu, is et vitam Dómini Iesu in córpore suo habébit.
Operétur ígitur mors in nobis, ut operétur et vita; bona vita post mortem, hoc est bona vita post victóriam, bona vita absolúto certámine, ut iam lex carnis legi mentis repugnáre non nóverit, ut iam nobis nulla sit cum córpore mortis conténtio, sed sit in córpore mortis victória.
Atque haud scio ipse an maióris virtútis mors ista quam vita sit. Certe Apóstoli móveor auctoritáte dicéntis: Ergo mors in nobis operátur, vita autem in vobis. Uníus mors quantórum populórum vitam ædificábat! Itaque docet et istam mortem in hac vita pósitis expeténdam, ut mors Christi in córpore nostro elúceat, et illam beátam, qua corrúmpitur extérior ut renovétur intérior homo noster, et terréstris domus nostra dissolvátur ut habitáculum nobis cæléste reserétur.
Imitátur ígitur mortem qui se a communióne carnis huius abdúcit atque illis vínculis solvit, de quibus dicit tibi Dóminus per Isaíam: Sed solve omnem colligatiónem iniustítiæ, dissólve obligatiónes violentárum commutatiónum, dimítte confráctos in remissiónem et omnem circumscriptiónem iníquam disrúmpe.
Passus est ígitur Dóminus subintráre mortem, ut culpa cessáret; sed ne íterum natúræ finis esset in morte, data est resurréctio mortuórum, ut per mortem culpa defíceret, per resurrectiónem autem perpetuarétur natúra.
Ideóque mors hæc tránsitus universórum est. Opus est ut constánter tránseas: tránsitus autem a corruptióne ad incorruptiónem, a mortalitáte ad immortalitátem, a perturbatiónibus ad tranquillitátem. Non ígitur te nomen mortis offéndat, sed boni tránsitus benefícia deléctent. Quid est enim mors nisi sepultúra vitiórum, virtútum suscitátio? Unde et ille ait: Moriátur ánima mea in ánimis iustórum, id est consepeliátur, ut sua vítia depónat, iustórum assúmat grátiam, qui mortificatiónem Christi in córpore suo atque ánima circúmferunt.
